Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 1
lat tertullian stoa008 opp lat1
Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. Custodiae officium conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant, diutius initiant antequam consignant, cum epoptas quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent, atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur iam silentii officium. Attente custoditur quod tarde invenitur. Ceterum tota in adytis divinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat. Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes facili caritati ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est, Eleusinia Valentiniani fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. Si cominus certes, tuam simplicitatem sua caede dispergunt. Ne discipulis quidem propriis ante committunt quam suos fecerint. Habent artificium quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.