Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 10
lat tertullian stoa008 opp lat1
Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam. Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit. Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea, id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable