LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 11

lat tertullian stoa008 opp lat1

Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum. Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud. Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable