LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 12

lat tertullian stoa008 opp lat1

Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?

Provenance