Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 13.p1
lat tertullian stoa008 opp lat1
Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest, inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra iam in libero, ubi deus non erat? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable