Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 13.p2
lat tertullian stoa008 opp lat1
Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset, si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat, nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius. Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.