Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 15
lat tertullian stoa008 opp lat1
Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum, qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit. Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, - vel ne cogeretur desertores suos supplicare.