Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 16
lat tertullian stoa008 opp lat1
Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, vicarium praeficit Paracletum. Soterem (hic erit Iesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subiciendis eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum Augelorum, credas et cum duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Îá½»Ïιε Χαá¿Ïε. Hic, opinor, susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat, non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. Sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit; atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur, de vitiis pessima, de conversione passionalis. Haec erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.