Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 2
lat tertullian stoa008 opp lat1
Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae. Aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. Et tamen malim eam partem meliori sumi vitio. Si forte praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. Porro facies dei expectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. Deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant? Nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant. Repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem, ita demum sapientes sensibus; simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis. In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis praedo. Ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et prodere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable