Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 20
lat tertullian stoa008 opp lat1
Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exsilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplicis substantiae illius disclusae, animalium et materiarum. Ex incorporalibus corpora aedificat, gravis, levia, sublimantia atque vergentia, caelestia atque terrena. Tum ipsam caelorum septemplicem scenam solio desuper suo finit. Unde et Sabbatum dictus ab hebdomade sedis suae, et Ogdoada mater Achamoth ab argumento Ogdoadis primogenitalis. Caelos autem noëros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. Satis meminerat Ptolemaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat. Quidni suggerebat, quae et effectum suum ministrabat? Sed tantum fastigium filio exstruens per ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.