LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 3

lat tertullian stoa008 opp lat1

Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis damnare praevenit? Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia nec facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable