LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 32

lat tertullian stoa008 opp lat1

Humana vero gens in hoc exitus ibit: Choicae et materialis notae totum interit interitum, quia omnis caro foenum; et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur. Agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputari, in quo census. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores. Despoliari autem est deponere animas quibus induti videbantur; easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo averterant. Ipsi autem spiritus in totum flent intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est. Quid deinde? Angelis distribuentur, satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in adparitores? Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere? In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas iure matrimonii claudent. Haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae tales utiles, ut Marcus aut Gaius in hanc carnem barbatus et haec omnia, severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo iam dixi, et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, illo ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. Verendum mihi est ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortuna acerbetur. Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem nec tunc masculum invenient.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable