LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 4

lat tertullian stoa008 opp lat1

Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur, testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit. Ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus astu colubroso viam delineavit. Eam postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis ut sensus et affectus motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. Multum circa imagines legis Theotimus operatus est. Ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam quotidie supparare sollemne est. Quidui? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium, nec unitatem, sed diversitatem. Ideoque prospicimus seposita illa sollemni dissimulatione sua plerosque dividi, de quibusdam articulis etiam bona fide dicturos, Hoc ita non est, et, Hoc aliter accipio, et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies. Habet etiam colores ignorantiarum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable