Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 7
lat tertullian stoa008 opp lat1
Primus omnium Ennius, poeta Romanus, Coenacula maxima caeli, simpliciter pronuntiavit, elati situs nomine, vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum, nescio ubi. Illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem Îἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter vero Î ÏοαÏÏὴν et Τὴν á¼ÏÏὴν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat. Innatum, immensum, infinitum, invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo, nec aliud magis in huiusmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Sigae suae veluti genitalibus vulvae locis collocat. Suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige, et quem parit, Nus est, simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere su(??)ficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. Nam cum illo processit et femina, cui Veritas nomen. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur? Ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est ut in deo vita non fuerit? Sed et haec soboles ad initium universitatis et formationem Pleromatis totius emissa facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna connubia Valentinianorum deorum, census omnes sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.