Passage
Tertullian, Adversus Valentinianos 8
lat tertullian stoa008 opp lat1
Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset, huic numero gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales, per copulam utriusque naturae. Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia, duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et, Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. Contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Ainus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. Cogor hic quid ista nomina desiderent proferre de pari exemplo. In scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. Cum virum fortem peroraret, Venio, inquit, ad vos, optimi cives, de proelio cum victoria mea, eum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim familiae Phosphori Φεῦ acclamant. Audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum? Acclama familiae Ptolemaei Φεῦ. Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii et octonarii et duodenarii. Interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. Quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et hetaeri et syntrophi noinantur?