LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Valentinianos 9

lat tertullian stoa008 opp lat1

Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset. Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin, cum passione, quae insuper acciderat, exposuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable