LOGOI

Passage

Tertullian, Apologeticum 2.6

lat tertullian stoa009 perseus lat2

Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable