Passage
Tertullian, Apologeticum 27.7
lat tertullian stoa009 perseus lat2
Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.