Passage
Tertullian, Apologeticum 50.2
lat tertullian stoa009 perseus lat2
Tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi in aeternum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable