LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 10

lat tertullian stoa010 opp lat1

Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu. Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset, nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu, quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere. At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae. Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.

Provenance