Passage
Tertullian, De Anima 11
lat tertullian stoa010 opp lat1
Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante, Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable