Passage
Tertullian, De Anima 12
lat tertullian stoa010 opp lat1
Proinde et animum, sive mens est, ÎÎΥΣ apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Unigenitum ex patre ÎÎ¥ÎΩ et matre ΣÎÎÎÎ. Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens, purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione, et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem. Ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable