LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 15

lat tertullian stoa010 opp lat1

Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et sapientialis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.

Provenance