LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 16

lat tertullian stoa010 opp lat1

Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie affiatu suo emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Ceterum cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti, inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdividit ex rationali, indignativum, quod appellant Î¸Ï Î¼Î¹Îºá½¸Î½, et concupiscentivum, quod vocant á¼Ï€Î¹Î¸Ï Î¼Î·Ï„Î¹Îºá½¸Î½, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum deo, video et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. Ecce enim tota haec trinitas et in domino, et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit, et indignativum, quo invehitur in scribas et pharisaeos, et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et apostolus nobis concupiscentiam. Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit. Sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit, qui vos subvertunt. Rationalis est indignatio quae ex affectu disciplinae est. At cum dicit, Fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: Non potestis duobus dominis servire, pater et ipse cognominatus: Vos ex diabolo patre estis. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum super seminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.

Provenance