Passage
Tertullian, De Anima 18
lat tertullian stoa010 opp lat1
Convetor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem? Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, an non? An non etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum neque videamus? Meminerat scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. Itaque rursus illum ergo ait supersapere qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens neque ullum eiusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante et non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes eius veritatis cuius res non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud ipsum deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet quia deceptui faciles, sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium scilicet quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta. Hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum. Itaque et sensum dividunt, et intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus vero ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat et illius quidem esse invisibilia, huius vero visibilia et humilia et temporalia, quae sensu conveniantur in imaginibus constituta. Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut diabolus adspirarit. Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intellegat, salvo eo ut etiam sentiat dum intellegit. Non enim et sentire intellegere est, et intellegere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelleguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus. Denique a quo sentiuntur corporalia? si ab anima, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si vero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est vis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur. Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando. Nam ita effici ut nesciamus nos vidisse quid vel audisse, quia alibi fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam nec vidisse nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est animo. Nam et cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente tunc animo. Ceterum animae principaliter casus est. Hoc unde firmatur? quod anima digressa nec animus in homine inveniatur; ite illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. Sit nunc et potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum, dummodo et ipse propria vis animae, quod et sensus. Nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post differentiam etiam praelatio retundenda est, perventuro quoque usque ad potioris dei persuasionem. Sed de deo suo quoque campo experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus et de intellectu non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines apprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et apostolus nobis scribit, Invisibilia enim eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur, et Plato haereticis, Facies occultorum ea quae apparent, et necesse est omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius, equidem ibi videtur intellectus duce uti sensu et auctore et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi. Quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit? Ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum, per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.