Passage
Tertullian, De Anima 19
lat tertullian stoa010 opp lat1
Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus. Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur, si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat esse secura. Video et hederas quantum velis primas statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria. Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt, intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans, ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum et sono auditum et humore gustum et aëre odoratum et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit? Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum, et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso trucidata utique vim sensit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable