LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 20

lat tertullian stoa010 opp lat1

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia. Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua. Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae, artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable