Passage
Tertullian, De Anima 23
lat tertullian stoa010 opp lat1
Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum primoque opus futile et invalidum et instabile in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israëlis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήÏÎµÎ¹Ï á¼Î½Î±Î¼Î½á½µÏειÏ, id est discentias reminiscentias esse. Venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.