LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 28

lat tertullian stoa010 opp lat1

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.

Provenance