Passage
Tertullian, De Anima 29
lat tertullian stoa010 opp lat1
Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable