Passage
Tertullian, De Anima 3
lat tertullian stoa010 opp lat1
Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aërem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable