LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 30

lat tertullian stoa010 opp lat1

Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable