Passage
Tertullian, De Anima 31
lat tertullian stoa010 opp lat1
Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, μεÏεμÏÏ Ïá½½ÏÎµÎ¹Ï et μεÏενÏÏμαÏá½½ÏÎµÎ¹Ï quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?