LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 34

lat tertullian stoa010 opp lat1

Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia erupit sub nomine haeretico quae humanas animas refingat in bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus, atque ita hac etiam metempsychosi sive metensomatosi repercussa illa rursus caederetur quae aliquid haereticis sumministravit. Nam et Simon Samarites in Actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua interitum frustra flevit, conversus ad veritatis expugnationem quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicuius, Helenen quandam Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto. Et se quidem fingit summum patrem, illam vero iniectionem suam primam, qua iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi compotem exsilisse de patre et in inferiora desultasse, atque illic praevento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras patris artificis mundi huius; ab his compari inde animo retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur, et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus femininos volutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo prostitisse Helenam viliorem. Hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an feminibus, exinde ad hominum respexerit salutem quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, quibus, fallendis et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Iudaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! Nisi quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille navibus de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni proelio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit.

Provenance