Passage
Tertullian, De Anima 36
lat tertullian stoa010 opp lat1
In has quaestiones inde, opinor, excessimus quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc ordinem seq(??)entium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata parier cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. Utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animam agnoscam. Ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable