LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 38

lat tertullian stoa010 opp lat1

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere et varie per accidentia evadere pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura civilia abhinc agendis rebus attemperant, sed quod et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et communicat placitum, et intellegit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras culpas, et delinquendi non naturales, cum iam non ex instituto naturae, sed ex vitio. Ceterum proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluvium geniturae supermensus est: Ecce dedi vobis omnia in escam tanquam olera foeni, prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis evigescat, postremo subtractis intercidat. Porro non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. Desiderabit igitur cibos anima, sibi quidem ex causa necessitatis, carni vero ex natura proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. Desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri possit quam domo fulta. Alioquin licebit animae dilapsa domo ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.

Provenance