Passage
Tertullian, De Anima 39
lat tertullian stoa010 opp lat1
Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione? Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione. Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id est non erit sanctus.