LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 40

lat tertullian stoa010 opp lat1

Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet quando nec qui obsequitur excusatur.

Provenance