LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 41

lat tertullian stoa010 opp lat1

Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo. Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium, si non admiserit adulterium!

Provenance