Passage
Tertullian, De Anima 43
lat tertullian stoa010 opp lat1
De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex bis eum deputant causis quae praeter naturam haberi videntur. Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. Ego me nunquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem homo somno magis refieitur quam fatigatur. Porro nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam non est. Sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. Denique concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. Perinde deminutionem animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. Perit anima si minoratur. Superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit, somnus autem finis est operis. Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae putaverit citra naturam esse naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia aut nulla natura. Apud nos autem id poterit audiri quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur. Credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus dei esse. Porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. Quodsi vitale, salutare, auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari extra naturales cardines relegant. Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando naturalem somnum praeiudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur. Ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu. Quid, si et esum et potum do naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo inbutus est. Si apud deum discas, ille fons generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit quam laboravit, immo quam et edit, immo quam et profatus est, ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem. Inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde lateris eius vera mater viventium figuraretur ecclesia. Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis iam mortis effingitur exemplar. Voluit enim deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate Platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante vitam iacuit, et quale post vitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens: de Hermotimo sciemus. Et tamen interim somniat: unde tunc somnia? Nec quiescit nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis feriis soporis addicit. Probat se mobilem semper; terra, mari peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni et ratio naturalis et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare, dum dormis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable