Passage
Tertullian, De Anima 44
lat tertullian stoa010 opp lat1
Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodidit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit. Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit ob notam uxoris. Quorsum istud? Ut ne, quia facile est vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel de ea valetudinis labe quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale quid vitii quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta paene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasymedem Theopompus negant umquam somniasse, nisi vix Neronem in ultimo exitu post pavores suos. Quid, si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur? Omnia magis coniectes quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma continuam. Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae, sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri seu terreri a deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium credi quod vigilanti potius accidere deberet si non somnium magis credi oporteret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable