LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 45

lat tertullian stoa010 opp lat1

Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam ex promere, ut de accidentibus somni, sed non modicis iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno non quiescit, et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed vacua iactatio est Nihilominus tamen fieri videntur quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit deus ecstasin in Adam, et obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis animae accessit adversus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. Denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter, cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus, si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae buius, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere, aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est, quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable