Passage
Tertullian, De Anima 48
lat tertullian stoa010 opp lat1
Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??) inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat.