LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 5

lat tertullian stoa010 opp lat1

Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.

Provenance