LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 51.p1

lat tertullian stoa010 opp lat1

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aëris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aër et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur.

Provenance