LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 51.p2

lat tertullian stoa010 opp lat1

Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros, in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam diei nox.

Provenance