LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 52

lat tertullian stoa010 opp lat1

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex. condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset. Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio evertatur.

Provenance