LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 53

lat tertullian stoa010 opp lat1

Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus, ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum. Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris; viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poëtarum.

Provenance