Passage
Tertullian, De Anima 54
lat tertullian stoa010 opp lat1
Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes, apud Arium in aërem, apud Stoicos sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aërem stipent.