Passage
Tertullian, De Anima 55
lat tertullian stoa010 opp lat1
Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem, huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in aërem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.